monumenta.ch > Ambrosius > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 29, 146
Tunc sacerdos deposita esse dixit viduarum victualia et pupillorum: quaedam autem Hircani Tobiae viri sancti, eaque demonstravit. Argenti talenta quadraginta erant, auri vero ducenta. Quae cum Heliodorus ereptum ire vellet, et regis vindicare commodis, sacerdotes ante altare iactaverunt se, induti sacerdotales stolas: et Deum vivum qui de depositis legem dederat, flentes invocabant, ut custodem se praeceptorum praestaret suorum. Vultus vero et color summi sacerdotis immutatus declarabat dolorem animi, et mentis intentae sollicitudinem. Flebant omnes, quod in contemptum locus venturus foret, si nec in Dei templo tuta fidei servaretur custodia: accinctaeque mulieres pectus, et clausae virgines pulsabant ianuam: ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad coelum tendebant manus, orantes ut suis Dominus adesset legibus.